PAROCHUS

PAROCHUS
PAROCHUS
Gothofredo convivatorem notat: Horat. l. 2. Sermon. 8. v. 36.
Tum Parochi faciem nil sic metuentis.
I. e. qui mensas coeteris appositas epulis in struit. Proprie, qui lege Iuliâ Magistratibus Reip. causâ proficiscentibus omnia necessaria suppeditabat; quae unô nomine vocabantur Παροχὴ: quod A. Gellius vertit Praebenda, l. 15. c. 14. Horum redemptionem sordidam visam fuisse, ostendit Horatii locus de Ventidio Basso. Ut autem ab istiusmodi praebendis Cicero abstinuerit, in provinciam proficiscens. lege ad Attic. l. 5. Ep. 10. et 21. Officium istiusmodi Parochi, idem Poeta describitm, l. 1. Sat. 5. v. 46
Proxima Campano ponti quae villula, tectum
Praebuit, et Parochi, quae debent, ligna salemque:
A Graeco παρέχειν, quod est πορίζειν, praebere ac suppeditare, dicti.
Quando autem voc ἀπὸ τοῦ παροχεῖςθαι, quod est, vehi assidentuem lateri alterius, valet, tum τὸν Παράνυμφον seu Νυμφαγωγὸν, Coniugum conciliatorem et Auspicem, cui plurimum in Graecia deferebatur; ubi, ut scribit Pausanias, in nuptiali curru tres tantum sedebant, Sponsa quidem media et a lateribus ipsius Sponsus et Parochus, qui vel genere vel amicitiâ Neogamis coniunctus erat: sed de hoc vide supra in voce Paranymphus. Ad prius vocis significatum ut redeam, Porphyrio Parochos illos Horatii hodie Copiarios dici monet, quod et Duarenus annotavit Disput. Annivers. l. 1. c. 26. Atque inde Parochias quidam derivârunt, quibus singulis Sacerdotes sui destinati sunt, ab exhibitione Eucharistiae Parochi dicti: sed Paroecias primum, non Parochias, appellatas esse, vidimus supra. Vide Chabotium ad Horat. et Calvin. l. c.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Parochus — Parochus, 1) einer, welcher Fremde (bes. obrigkeitliche Personen) auf Kosten des Staats beherbergte u. verpflegte; 2) später so v.w. Pfarrer …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Parŏchus — (griech.), Pfarrer, s. Parochie; P. proprius, s. Pfarrzwang …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Parochus — Pạ|ro|chus, der; , ...chi [mlat. parochus < lat. parochus = Lieferant, Wirt < griech. pároikos = Nachbar; in einer Stadt ohne Bürgerrecht lebender Fremder] (selten): Pfarrer als Inhaber einer Parochie …   Universal-Lexikon

  • Parochus — Pa|ro|chus der; , ...ochi <aus gleichbed. kirchenlat. parochus zu lat. parochus »(Gast)wirt«, dies aus gr. pároikos »Nachbar«> (selten) Pfarrer als Inhaber einer Parochie …   Das große Fremdwörterbuch

  • Ruchelnheim — Urkunde von Papst Lucius III. Ruchelnheim ist eine historische, im 30jährigen Krieg aufgegebene Ansiedlung im unterfränkischen Landkreis Miltenberg[1], in der Nähe des Mains auf einer leichten Anhöhe zwischen Obernau (Aschaffenburg) und Sulzbach… …   Deutsch Wikipedia

  • NUPTIALES — Mores ritusque prae cipui apud Ebraeos, Paganos et Christianos, sollennes sunt contrahendi nubendique formulae, Arrarum item ac pretii Nuptialis, Annulique ac Coronarum usus, Benedictiones et Sacra Nuptialia, Tempora demum. quibus celebritas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • paroh — PARÓH, parohi, s.m. Preot care conduce o parohie (1). – Din lat. parochus, germ. Parochus. Trimis de valeriu, 03.02.2004. Sursa: DEX 98  paróh s. m., pl. paróhi Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  PARÓH parohi …   Dicționar Român

  • Parochia — Dieser Artikel oder Abschnitt bedarf einer Überarbeitung. Näheres ist auf der Diskussionsseite angegeben. Hilf mit, ihn zu verbessern, und entferne anschließend diese Markierung. Eine Parochie ist der Amtsbezirk eines Pfarrers (=Parochus), d. h.… …   Deutsch Wikipedia

  • Parochial — Dieser Artikel oder Abschnitt bedarf einer Überarbeitung. Näheres ist auf der Diskussionsseite angegeben. Hilf mit, ihn zu verbessern, und entferne anschließend diese Markierung. Eine Parochie ist der Amtsbezirk eines Pfarrers (=Parochus), d. h.… …   Deutsch Wikipedia

  • Parochie — Eine Parochie (gr. πάροχος párochos „darreichend“, „gebend“ [1]) ist der Amtsbezirk eines Pfarrers (Parochus), das heißt ein Pfarrbezirk oder Pfarrei.[2] Sie ist der unterste, kirchliche Verwaltungs und Seelsorgebezirk mit einem eigenen Pfarrer… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”